filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit
primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt
primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille
reputatus in primogenitum
porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de
stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata
sunt Ioseph
filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom
et Charmi
filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius
eius
Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius
Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex
Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur
per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam
porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse
habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum
heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum
possidebat in terra Galaad
in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et
interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis
eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan
usque Selcha
Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in
Basan
fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum
Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber
septem
hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii
Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in
familiis suis
et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et
in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in
diebus Hieroboam regis Israhel
filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri
bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum
eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti
sexaginta procedentes ad pugnam
dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum
Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt
cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta
milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et
animas hominum centum milia
vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini
habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a
finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens
quippe numerus erat
et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et
Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri
fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis
reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post
deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis
et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et
spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et
Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor
et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc